nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere 1a ad Corinthos 5:11
"nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est ... cum eiusmodi nec cibum sumere" - non scriptum est hic "aliquis nomine Iohannes Georgius Lundahl", set dat apostolus desciptiones qui meo iudicio mihi non competunt:
- "fornicator" - sum quasi virgo, contra vitium solitarium mihi meius liceret combattere cum uxore (quam catholicam habere difficilius est si catholici mihi non communicant),
- "aut avarus" - quod ambitor est quod sim scribens et musicam componens a patronibus independens, et independentiam per media honesta querere non est avaritia,
- "aut idolis serviens" - non falsos cultus adeo, nec defendo: quoad mythi historici uel quasi historici non modo sunt cultus set eciam nationis, ideo credo eis inesse ueritates (exempli gratia Herculem iter fecisse cum Argonautibus uel Romulum natum ex conceptione non naturali et Romam condidisse),
- "aut maledicus" - psychiatri, doctores scholarum obligatarum, astronomi qui considerant impossibile stellas esse motas a Deo ipse aut ab angelis eius nisi materiali causa adsit, secretarii et assistentes sociales qui hunc ad psychiatriam uel illius liberos ab illo ipso disponent, usurarii, iudei, protestantes et massoni necnon quidam mahometani possunt me talem considerare, ego rursus et eos tales, set qui maledicus reuera est dependet a ueritate in quadam questione, non a consideratione mea uel alterius,
- "aut ebriosus" - breuibus et paucis vicibus ebrius fui, non pertinet hoc ad reprehensionem, set a quibusdam consideratus sum false multo sepius ebrius fuisse,
- "aut rapax" - si uolo dependere de beneficiis monetariis uoluntarie factis ab eis qui a beneficio licencie mee lucrum faciunt quoddam, non est rapacitas, nec unquam tali dixi, cuius mala facta a me denunciata sint, me esse deleturus que scripsi si quid det.
Hoc autem possum reprehendi quod hanc monitionem non ipse secutus sum plene. Set hoc de me non facit excommunicatum uitandum.
Aucun commentaire:
Enregistrer un commentaire