Septem Artes est quasi scientia iuventuti competens, inquantum ad Facultatem Artium in Sorbona ab anno aetatis quinto decimo completo admissum est.
Dividitur in Trivium et Quadrivium sive artes narrativae et artes computativa et constructiva. Quae plus minusve ipsud tractant ac hodie lyceum literarium pro trivio et lyceum scientificum pro quadrivio exceptis applicationibus musicae. Hoc autem diebus Sanctorum Thomae et Bonaventurae ipsorumque magistri Sancti Alberti differebat, quod minus de maiore parte eorum materiarum discebatur et propterea sed et pro completudine educationis ambo studebantur ab iisdem, non ut hodie alia ab his et ab illis alia.
Post Trivium et Quadrivium admittebatur ad Theologiam, ad Iuridicam vel ad Medicinam. Sine Trivio et Quadrivio non admittebatur ad haec.
Alicubi vidi propositionem quod sine bona scientia trivii et quadrivii non ad alchimiae perfectionem pervenitur. Alias vidi propositionem quod sine eis compositor musicae non pervenit ad perfectionem. Sed nec ad esoterica et forsitan et occulta et illicita, nec ad artistica, nec ad academica pertinet trivium necnon quadrivium, sed ad humana. De occultis non tracto.
Prima ars grammatica est. Habet partem quasi methodicam in qua pro multis linguis declinationes et cojugationes enumerantur, sed non pro sinensium. Habet partem quasi exegeticam quod est poetarum cognitio. Utilis est ad bene facere exegesin sive interpretationem textuum et majorum disciplinarum, id est medicinae, iuris et theologiae.
In hoc bloggo non tracto majorem partem grammaticae. Quoad latinae linguae rudimenta, do mea paradigmata in bloggo Morphologia Latina Simplificata non quod docerem aliam latinitatem simplicioribus formis declinatam et conjugatam, sed quia ultimos duos casus non do in nominibus cognito quod quintus casus in plurali semper eadem formam habet ac primum et sextum casum ac tertium. Et pro verbis simplifico didacticam quia pro maiore parte temporum et modorum non differunt plus quam tres viae formandi formas vel quatuor, non obstante quod verba ad plus pertinent conjugationes regulares vel irregulares.
Quoad partem exegeticam de poesi et praesertim de epica tracto aliquod hic et aliquod alias. Si Georgius Remigius dictus Hergé epicus est cum collegis suis, ita ut pictura est et geometriae applicatio quaedam, tracto de artes in bloggo Gm B1 lou, sic dictus quia bene mihi placet lou, persona quam scripsit et pinxit iam quatuor vel quinque albis Julianus Neel, etiam belgus. Et inquantum haec ars bene a gallophonis, sive belgis sive regni Franciae practicata est, scribo hunc bloggum gallice.
Sive de scriptoribus romantiarum anglis Clivo Stapulo Lewis, Iohanni Reginaldo Reuel Tolkien et Gilberto Keith Chestertone, sive de eruditioribus aspectibus theologiae, sive et de grammatica methodica comparata inter linguis scribo in bloggo de Philologica.
Rhetorica utor saepius quam de ea tracto.
Logica, ita: sicut alias scripsi in bloggo maiore de mala logica ita et in hoc bloggo denuntio pravitatem fallaciarum.
Arithmeticam pauca tracto, et quando facio saepe est denuntiando quod falsa scripserunt alii de historia mathematicae. Hac de re scribo in historia eruditionis et culturae in bloggo philologico. Ubi et tracto maiorem partem earum quod directe de geometria scribo.
In musicali scientia pauca scribo hic, praesertim ad ea pertinens quae vocantur acustica, sed de theoria musicali intervallium scripsi in alio bloggo, aut anglice aut gallice, ubi et factas partitiones et tabulaturas scannatas monstro ad musicorum utilitatem, ut spero.
Septima ars astronomia est de qua hic scripsi ut et in aliis bloggis.
Notandum est ut titulus est "trivium, quadrivium 7 cætera", et per haec caetera intelligo applicationes et annexa (historia exempli gratia est annexa rhetoricae, inquantum rhetores solent de historia sumere exempla per quae exultant vel denuntiant praesen negotium). Per haec intelligo et virtutes et pietates artium: in Medio Aevo saepe faciebant synaesthesias non inter vocales et colores ita ut potius inter, exempli gratia, virtutes et vitia, virtutes et artes, pietates et artes, etc.
Hic de virtutibus tracto plus quam aliis fide et iustitia. Quae pertinent ad grammaticam et geometriam.
Hic bloggus continuat cum eo de philologiae et eo de iam in libro facierum tractatis vetustiorem bloggum deretour ut iam anglice et gallice dixi in ultimo textu eius bloggi.
Iohannes Georgius Lundahl
in Bibliotheca Pompidoliana
Parisius
in die Sanctae Gertrudis
vel xuij. novembri a.d. mmxij.
P. S. Latine scribo alias saepius in bloggo pro linguis romantiis.
Quod vide.
P. P. S. Ubi notamus Christianos studia facere in artibus liberalibus? Exempli gratia in Beato Augustino Hipponensi:
De Ordine, duae series 2,12 (35) - 2, 16 (44) et 2, 18 (47), necnon 2, 4 (13) - 2, 5 (14):
a) Grammatica, Dialectica, Rhetorica, Musica, Geometria, Astrologia, Philosophia
b) (grammatica), disputationes, oratio, numerorum necessitates, Musica, Geometria, astrorum motus
De Quantitate animae 23 (72):
(grammatica), vis rationandi et excogitandi, eloquentia, numerandi disciplina, modulandi peritia, dimetiendi subtilitates (astronomia)
Retractationes 1 (6):
Grammatica, Dialectica, Rhetorica, Arithmetica, Musica, Geometria, Philosophia
Confessiones 4, 16 (30):
ars loquendi, ars disserendi, de numeris, de musicis, de dimensionibus figurarum
Quod autem enumerandi et probandi causa legi in publicatione gallica:
Henri-Irénée Marrou
Saint Augustin
et la fin de la
Culture Antique
Éditions E de Boccard
11, rue de Médicis, 11
75006 Paris
1983
Aucun commentaire:
Enregistrer un commentaire